

Liber Regum Tertius*
Caput 6: Versus 1
Factum est igitur.[RAB. ex Bed., lib. de Templo Salom., cap. 5.]Fit commemoratio egressionis de Aegypto, etc., usque ad nec Scriptura quae gratiam Novi Testamenti intimaret in Veteri.Anno quarto.Quarto anno regis Salomonis coepit aedificari domus: quia post expletam Christi incarnationis dispensationem in quatuor Evangeliis scriptam, misso Spiritu sancto Ecclesiae structura coepit.Mense Zio[ipse est mensis].[BEDA, ibidem.]Quod mense secundo, etc., usque ad unde patet quia mox peracto pascha coepit aedificare domum Domini et consecratus mystica solemnitate populus misit manus ad mysticum opus.Aedificare coepit.[ID., ibid.]Ubi aedificatum sit templum in Paralipomenis manifestatur, etc., usque ad sed internae pacis, quam cum conditore suo haberet, compos effecta est.Quae praeparaverat David,etc. Paraverat enim David psallendo, paraverunt alii prophetae vaticinando locum Domino: vero scilicet Salomoni, in quo domum aedificaret, quia corda auditorum fide instituerunt, monentes ut incarnatum Dei Filium fideli devotione susciperent. Unde:Levate oculos vestros et videte regiones, quia albae sunt jam ad messem: et qui metit, mercedem accipit: et congregat fructum in vitam aeternam, ut qui seminat simul gaudeat et qui metit[Joan. 4.]. Quod dicit: Levate oculos vestros et videte locum qui paratus est ad aedificandam domum, et qui aedificat docendo, mercedem accipit, et congregat lapides pretiosos in vitam aeternam: ut et qui parat locum aedificio simul gaudeat et qui aedificat, id est propheta venturum praedicens: et apostolus praedicans Dominum venientem, una simul mercede potiantur.In longitudine,etc. Longitudo domus longanimitatem Ecclesiae significat, qua patienter adversa tolerat, donec ad patriam perveniat. Haec est sexaginta cubitorum, quia senarius perfectionem bonorum operum significat; quia debemus per longanimitatem ita adversa tolerare, ut per bona opera promissam patriam mereamur intrare.Viginti cubitos.Propter geminam charitatis distantiam, qua Deum diligimus et proximum.In latitudine.Latitudo charitatem significat, quae dilatato sinu mentis amicos in Deo, et inimicos diligit propter Deum donec ad pacem conversis vel funditus exstinctis, cum solis amicis gaudeat in Domino.[BEDA, ibid.]Notandum, quia triginta cubiti altitudinis non usque ad tectum templi, sed usque ad coenaculum inferius pertingebant. Aperte enim in Paralipomenis scriptum est quod altitudo centum viginti cubitorum erat, de cujus rei sacramentis aptius in sequenti tractabitur, ubi ad medium coenaculum et tertium lectionis ordo pervenerit.Triginta cubitos.Propter fidem Trinitatis, in cujus visione cuncta desideria spei nostrae suspendantur. Singuli numeri per decem multiplicantur, quia per fidem et custodiam legis patientia salubriter exercetur: charitas viriliter ardescit, et spes sublimiter ad aeterna rapitur.In altitudine.Altitudo significat spem retributionis futurae, pro qua prospera vel adversa contemnit, donec videat bona Domini in terra viventium.